Scit ipse, sciunt servi dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad ius iurandum clamando cogebat; sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. Ac per hoc et illi propter opus dei clamaverunt—neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei—et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt. Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem, quae clamabat, omnino non pertinet; sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Taga- stensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus, ut de tanto viro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesivit a vobis, sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis.Nam si in me dilexerunt quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparandum semet ipsos sibimet ipsis non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem maxime Africanarum ecclesiarum hic noster non dico presbyter sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quicquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus vel, ut placuit, erogavimus;nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? Qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est. Quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est. Verum tamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non suscensemus, sicut vos Hipponiensibus suscensetis. Creditis enim, tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt, et nostra purganda vobis est fama, si est domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut ante quam accidisset ista temptatio ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus.