Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram, verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo. Quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat, et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor et dolor ardentior. Deinde, si cum fratre Alypio discederent per populum constipatum, caven- dum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet; si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur. Inter hos aestus meos gravemque maerorem et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum dei, qui mihi diceret eum se velle populo iurare quod, si esset ordinatus invitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui, et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret.Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique quid dixerit, dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi: Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. Rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. Renuntiavi illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt. Reverti ad filium nostrum eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum ut abscederet, cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret; sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id quod putaveramus, invenimus.Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit. Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est: Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum. Qui autem alio die, posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur aut fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio, nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus filius noster Pinianus quod me praesente ac permittente iuraverit, verum est; quod autem me praecipiente iuraverit, falsum est.