Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiaretur,1 et adhuc quo vel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est. Misit militares; nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus, et in qua domo fuerit et quod post galli cantum cum illo abscesserit qui eum tenuerat. Etiam illuc misi, quo dicebatur abductus, ubi memoratus officialis inventus concedere presbytero quem miseram, noluit, ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus, id utique existimans quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. Iam vero cum illo officiali profectus ductus est. Sed metus est ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis iudicis integritas fama clarissima praedicetur.Ne quid tamen apud officium pecunia praevaleat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum: et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non servatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire. In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni.Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae saeculi huius breves et sordida e sic amantur, quanto vehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes, nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis. Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires, quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis.