Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam re linquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem vobis Christiani quasi proprium vindicatis et in locis abditis praesentem vos videre componitis. Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaves hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus. Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo: trahat sua quemque voluptas. Post haec non dubito, vir eximie, qui a mea secta deviasti, hanc epistulam aliquorum furto detractam flammis vel quolibet pacto perituram. Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cuius exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. Dii te servent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem patrem universi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus. Seriumne aliquid inter nos agimus, an iocari libet? Nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo.Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret. Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses? Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Si quidem illum deum dicis unum, de quo, ut dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, huiusne tu membra dicis esse, quorum iam humanitatem vel, si hoc mavis, potentiam mortui hominis imago compescit? Plura hinc possim dicere; vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer. Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias iaciendas putares, nescio, utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si enim res istae tam videntur leves tuae gravitati, quam sunt, iocari mihi non multum vacat; si autem graves tibi videntur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non venerit habere vos et in sacerdotibus Eucaddires et in numinibus Abaddires. Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint.Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? Id est, cuius adventus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. Quae lingua si in-probatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo: et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius vitae transitum voluptatem, quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius versu te tueri, quo ait: trahit sua quemque voluptas.