Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte quoniam, quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius, quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. Quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus aut vero ad eas angustias animi nos debent coartare quae patimur, ut obliviscantur quid nobis praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur; diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos neglegi volumus nec supplicia, quae digna sunt, exerceri. Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse. Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus dominum rogamus ut corrigantur.Excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum, etiam si episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edicta excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil valere arbitrantur et iactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum et magnum bonum teneatur, cogi tantum homines, non doceri.Nullas debui iam reddere litteras sanctae caritati tuae sine his libris quos a me sancti amoris iure violentissimo flagitasti, ut hac saltem oboedientia responderent epistulis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quamquam ubi succumbo quia oneror, ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor, sed ab eo viro et domini sacerdote, quem sic acceptum deo sentio, ut, cum animam tuam tam bonam levas ad dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram et ideo non misi quia non emendavi, non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te, qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret vel sine nostris litteris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati. Unde ille ipse filius: Et veritas, inquit, liberabit vos.