Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dole-mus regionem Hipponiensium-Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae praesidali edicti tui vigore nondum adiuvari meruisse, domine eximie et in Christi caritate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponiensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis qui haec tuae sublimitati narrare potuerint, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuvante domino deo nostro procul dubio providebis, ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur. Iam senio frigescentibus membris fervere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo, teque non tantum tenere memoriter verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus immo etiam libens accipio. Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.Verum hoc donec fiat—neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit-—hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere. De cuius quidem floribus si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur aut vero etiam non facile occurrat, quem ad modum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis, immo vero non armis sed flammis nec arserit, sed incendent. Quod tantum scelus si fuerit in-punitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum sed spinarum! Compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis molibus an securis ausibus; compara ista et vide, utrum in patriae tuae amore nos vincas, utrum eam magis venusque cupias florere quam nos. Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est.Hi autem mores in ecclesiis toto orbe crescentibus tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur deus, qui haec omnia quibus animus humanus divinae societati ad inhabitandam aeternam caelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet adgredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra et praedixit eversum iri et praecepit everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum. Denique illi doctissimi viri qui rem publicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles quos putabant homines potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuventutis. Et re vera Terentianus ille adulescens qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur vel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem; sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent.