Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem—quid enim sufferat, qui fratrem non suffert?—sive prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes sive cantantes et psallentes in cordibus vestris domino vel vocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita ferventes spiritu, ut in domino laudetur anima vestra. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes. Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. Haec agite et deus pacis erit vobiscum. Nec importunum me existimet caritas vestra, quia vobiscum loqui vel per epistulam volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante iam fama et nunc fratres, qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos adtulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui. Humanitatis vestrae famosissimum scelus et in- opinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis et resonet homicidium.Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror, imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos sexaginta numero fratrum innocens effusus est sanguis et, si quis plures occidit, functus est laudibus et in vestram curiam tenuit principatum. Age nunc principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus; adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt et marmorum genera, suppeditat artificum copia. Ceterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur; addimus et rubricam, quae pingat ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, conlatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur. Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, malus choraula bonus symphoniacus est, ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes malus monachus bonus clericus est.Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas. Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra voluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut, antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult, faciat prudentia tua. De fratre vero eius, in cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris. Amen. Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum dei, non bonam famam habere coeperat. Qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire. Ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem.