illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deus venter, cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; deus autem et hunc et illas evacuabit. Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt vespertina quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parva multitudine utriusque sexus 1 ad obscuratum diem manente atque psallente. Digessi vobis, quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistulam Asiarchae misimus. Beatissimi perseveretis in domino memores nostri. Amen.Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuvante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeas Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans; minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam quam incredibili furore solet caedere, perempturum; minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur; constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur. Haecine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim; novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis; caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam? Inveni quid faciam: iniuriis, quibus potest, etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra eius doleant; eundum 1 mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua ibi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi; ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam; quae me posterior peperit, efferat prior;ad huius dolorem spiritaliter moriar, ad illius caedem carnaliter vivam. Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati et bibam sanguinem tuum? Ecce iam conscientia cruentus, veste de-albatus perficit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat. Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat. Verum tamen ego tanto animi dolore percussus quid facerem, nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt et mihi dicitur: Tace? Avertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium. Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum et considerantissima voluntate tranquillum?