Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim antea, qui haec non prohibuerunt, Christiani non erant. Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararent, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint, vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos. Quos blande acceptos paucis verbis in sententiam sanam transtuli. Atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praepara veram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos qui dicunt: Quare modo? nisi et nos dicamus: Vel modo. Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta.Scilicet post persecu- tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent. Quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur. Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae vinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab epi- scopi conversatione et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo devotius epistulam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri;statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum servitutibus. Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est. Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus;