Et ego quidem qualibuscumque viribus quas dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intellegentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiore consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem divinarum scripturarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices quaeso, nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem veracissimam domini nostri. Nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio. IV. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit. Quamquam nihilo me illi praetulerim; ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit. Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum.Ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum. Quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intellego, quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia ei arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam. De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Macario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit. Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis.Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas vestras ante porcos. Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant pro cuiusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. Quod capitulum, cum eos intentos proposita vinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et vehementius dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret.