Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat. Ad hoc enim pertinet, quod dictum est: Nemo iuventutem tuam contemnat, eum ille hoc dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere volentium. Quid enim languidos, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquen- tium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. Praesumo de robore animi tui; itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur. Et tamen vehementer cum adversario dimicans saepe ab eo vulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris. Quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt, quae de nostra vita et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas.Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus. aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponienses vehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic volunt credere ut et ego vobis. Agrum fratribus datum pro visione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur. I. Numquam aeque quisquam facie cuilibet innotuit quam mihi tuorum in domino studiorum quieta laetitia et vere exercitatio liberalis. Quamquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis. Quam ipsam etiam, posteaquam te beatis-simus nunc episcopus tunc vero iam episcopatu dignus frater Alypius vidit remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam sed oculis eius. Non enim animo me atque illum sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dum taxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit.