Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente iactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus magis inoboedientiae malo quam ullius abstinentiae bono. Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi? Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna. Neque enim et ille qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale, non viduale, voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres Esther illa regina deum timens, deum colens, "deo subdita, marito regi alienigenae non eundem secum colenti deum tamen subiecta serviebat. Quae cum extremo periculo non suo tantum sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus dei, domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium sicut pannum menstrualem; et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum et deorum alienorum falsorumque cultorem.Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret. Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente viri tui factum dolerem. De cuius reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de cetero in adiutorio domini, si et illum suae turpitudinis paenituerit et continentiam quam deseruit, repetiverit, te illi. sicut decet, in omnibus servituram, ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem. Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepisti, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit et iure poposcerit; ac per hoc, ut secundum tuam voluntatem in dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria illi est etiam vestra concordia.Notissima mihi et probatissima devotio sanctitatis vestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi, qui semper spiritu vobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit. Illi etiam exactores, cum proficisci cogerentur et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem aut, quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent, providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram sanctitatem de necessi- tatibus eius adloquerer, pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego maiore necessitate coartatus a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere, et consentiente, ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis. Nunc ergo, quoniam absens est, restat ut subveniatis non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens. Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est, et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam, non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi.