Cetera igitur quae supra commemoravit, virtutis nomine amplexus est, dicens si qua virtus; illud autem quod subiecit quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo si qua laus. Quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum est tamquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore, tumescerem. Volebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis, ne me fallas, et ea laudes quae amas et quae amare utile ac salubre est, etiam si non sint in me? Neque hoc tibi tantum sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint, inardesco. Ac per hoc, quae agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere et abs te illa ac me ipsum diligi propter illa; quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt. Ecce quam multa dixi et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum etiam non visum feci amicum, si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses nondum tenebam.Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent, satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas, quando quidem etiam labores meos in defensione evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior; eos enim latentes inlustris inlustras clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris, talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint, si bene de me existimans, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Iam vero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus ut numquam alias eisdem laboribus meis adiutum esse significas, parumne cogito quantum boni aliis et quam multis, quam claris et quam facile quamque salubriter per illos ceteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante ac disseminante conferre? Aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi? Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi. Iam quod nequivi satis dicere, id est quantum delectaverint, tibi coniciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie sed Christiana caritate Christiane, sume, inquam, etiam libros quos desiderasti, confessionum mearum; ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et vide quid fuerim in me ipso per me ipsum. Et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum quem laudari volui de me, neque enim me, quoniam ipse fecit nos et non ipsi nos;nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar; ora, fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum et quasi ultra merita tua; fraudabis me magno adiutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui me ex ore tuo di- lexerint, orate pro me. Hoc eis me petivisse indica, aut, si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate quod petimus; et tamen date petentibus vel obtemperate iubentibus: orate pro nobis. Lege litteras dei et invenies ipsos arietes nostros apostolos petisse hoc a filiis suis sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe, quoniam hoc a me petisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam; sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus, grex dei estis; considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis—hoc enim et nobis conducit et vobis—ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate. Si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a ceteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies sive invitamentum sive adiumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus; nusquam enim non est, cuius sumus.