Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo; sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit. Et recte omnino. Sed quare solum? Comissationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur. ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit. sed etiam cotidie celebrentur. Quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quamquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret: cum talibus nec panem edere? Sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur: saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet; cum vero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione extincta atque deleta sunt, . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem vel proposito tam lato exemplo emendare: Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas deo agimus gratias. Quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciae mutare conari quod Carthaginiensis ecclesia tenet, sic magnae inpudentiae est velle servare quod Carthaginiensis ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus execrabatur? Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur,magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine, severitas autem exercenda est in peccata paucorum.Et si quid minamur, cum dolore fiat de scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur. Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur; sed si quis pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolo- rem, et id celebrabitur in ecclesia, quod pie honesteque celebratur. Haec interim de comissationibus et ebrietatibus dicta sint. II. De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat.