quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas. ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen, quos non vident vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo quod te debere cognoscis! Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando. Verum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem, caritas iussit, qua te secundum deum, non secundum hoc saeculum diligo, quia et cogitans quod scriptum est: Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare. Frater Paulus hic est incolumis; adportat negotiorum suorum secundas curas: praestabit dominus, ut etiam ipsa ultima sint.Multum vos salutat et narrat gaudia de Gaviniano, quod ab illa sua causa misericordia dei liberatus non solum Christianus sed etiam fidelis sit valde bonus per pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? Sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus Christianus fidelis est, simul gratiam consecutus. Audi etiam quem ad modum; neque enim cervicula illa vel lingua nisi aliquo prodigio domarentur. Filia eius. in qua unica adquiescebat, aegrotabat et usque ad totam desperationem salutis temporalis eodem ipso patre renuntiante pervenit. Dicitur ergo—et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret,—dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille, quod voverat, dissimulabat exsolvere. Sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset. Exclamavit confitens atque iterum vovit se, recepto lumine, impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit. Et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat. Deus viderit. Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia membrorum omnium nisi linguae solius.Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam domino, nisi hymnum canamus et super exaltemus eum in saecula? Amen. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit. Per hos ergo factum est ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis, non sinit coram tecum conloqui, ideo non te vidi; nam iste mihi etiam praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis sed cordis ostendit, ut tanto suavius quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur; sed maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et ad-quirere vel obtinere pacem pace non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus. Est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas.