Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti uxoremque duxisti. Sed navigasse oboedientiae fuit, quam secundum apostolum debebas sublimioribus potestatibus; uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui; dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta. Et tamen haeresis eorum qui verum filium dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iam vero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrimarum! Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur. Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te. posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, deum times.Tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere paenitentiam, propter quam tibi credo dominum parcere et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est, sed si illud audias quod scriptum est: Ne tardes converti ad dominum neque differas de die in diem. Iustam quidem dicis habere te causam, cuius ego iudex non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum? De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae deo displicent, fiant. Nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui deum diligunt, quam in eis, qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit scriptura divina: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt.Si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem dei manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari resistente nullo, dum tu talis tuis necessitatibus occupatis nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis autem timeret, Bonifatio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant, quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros non solum domitos sed etiam tributarios futuros Romanae rei publicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum, vides. Nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et iudicare non possum;