Aut enim non intellegit librum meum aut forte ipse non intellegitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona. Unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non vos intellegere, interim credite divinis eloquiis quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. Et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio.Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, neque in evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. Potens est autem dominus, qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum dominus. Amen. Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit; resurrexit enim a mortuis nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei.Secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possint loqui. Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris et cavens ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perveniret. Unde peto ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui. Audi ergo me, immo dominum deum nostrum per ministerium infirmitatis meae; recole qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi vanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris servitutem dei. Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus. Soli tecum eramus ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt.