In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, Agantur in neminem. Neque enim, quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle. Nec tactu solo et affectu sed aspectu quoque appetitur et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsa diligit fixum, non se videri ab aliis, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere; illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodit ex vobis. Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur.Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri. Nec vos iudicetis esse malivolas. quando hoc indicatis; magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci; convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam; quam si ferre recusaverit et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, pareatur illi et oretur pro illa;si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur. Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas.