Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet ut oderit te. non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite, ut aut non inter vos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus. Sicut parata est severitas peccata quae invenerit, vindicare, ita non vult caritas quod vindicet, invenire. Haec causa fecit, ut non venirem ad vos, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit?Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset vobis non concedi, quod in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic non quales volo, invenirem vos et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri, hoc ego etiam dico vobis quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum. Haec in vobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur. cor meum solet utcumque requiescere. Currebatis bene. Quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos. Modicum fermenti—nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum revertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, convertatur in peius.Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de temptatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint. Cogitate quid mali sit, ut, cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis, quae vos mater non utero sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis; sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut vobis eam mutemus, cum lugere deberetis si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam venistis; ipsa est, quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem et in eius invidia contra matrem vestram sic rebel- lastis, cur non potius hoc petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis, quia novi quo modo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illud? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum.