Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus, provinciae Caesariensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo. clamet, inquam: Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius eiusdem provinciae Lauren- tius episcopus et prorsus huius vocibus clamet: Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia vindicanda? Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait: Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit, accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici. a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne violenter dominentur in fratres.Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum epi- scopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis sub-venitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait apostolus: Si nosmet ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur, iudicabo me ipsum, ut parcat mihi qui iudicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit. Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur.Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur; quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum, quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet, admonet eos, si adtendere velint, fugere ab ira ventura, et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone dei, quem sibi adversarium male vivendo fecerunt. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a domino deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est constantis, res autem adversa donum est admonentis dei. Et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? Quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita portaverit dominus absorpta morte in victoriam, ut sit deus omnia in omnibus. Dissensiones autem numquam debent amari. Sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. Quis enim facile invenitur, qui velit reprehendi? Et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem?