Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator. Quamquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine inlustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori. Haec atque huius modi, ut dixi, et ab aliis solemus audire, sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus.Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam non in superficie sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis, quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et advertere dignaris attentius et accipere gratius! Ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi, qui tuae reverentiae, et cur conscriptos sit et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit. Accepi litteras eximietatis tuae, quibus me ad te petis ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine providentia et finis cum paenitentia. Ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia.Quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis anguntur, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur et unde perveniant ubi angi omnino non possunt. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati rarius inter prospera, crebrius inter adversa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando sub venias. In magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi, quoniam volens prodesse quibusdem in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem inprovidus et incautus ingessi. Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in dei misericordia, ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent;