In his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae; ubi eum admonuit, ut ad beatum Petrum apostolum mitteret et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his erant et illi, qui baptizandi cum venissent ad Iohannem, sanctum domini praecursorem et amicum sponsi, de quo ipse dominus ait: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo, quid facerent, respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium sufficere debere praecepit. Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei serviunt. Sed unusquisque, sicut dicit apostolus,proprium domini habet adeo, alius sic, alius autem sic. Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos, vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est, ut cives regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur, ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est; sic enim cogitabis de dono dei non facere contra deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur!Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace. Non enim pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur, ut pax adquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas; beati enim pacifici, ait dominus, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in caelo. Animum virilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, et utique, cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus. Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor, ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas. Verum tamen quicquid sive in ista sive in scripturis sanctis inveneris quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut adquiras et agendo et orando, et ex his quae habes, gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes, atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem.Sicut enim scriptum est, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quam diu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas; de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est vita humana super terram? Proinde quoniam semper quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia dei protegat, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum acolithum Albinum. Quod autem, quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est, ut singulorum singulas, non unam amborum epistulam sumeres. A me quippe digressus est perlator huius, per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati aliam rescriberet, transiturus. Ad quem etiam ipsas quas ego iam legeram, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui?