Quid pluribus agam apud sanctitatem vestram, quando quidem me onerosum sentio, maxime quia per interpretem audis litteras meas? Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere quod et vos, qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit, ignoratis. Propter hoc ipsum librum misi et meum, quo ei respondi; unde perspiciat venerabilitas vestra quam gratiam vel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae dei et adiutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur. Aperte interrogetur, utrum ei placeat orandum esse a domino, ne peccemus. Quod si ei displicet, legatur in auribus eius apostolus dicens: Oramus autem ad deum, ne quid faciatis mali; si autem placet, aperte praedicet gratiam, qua iuvamur, ne ipse faciat multum mali. Hac enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur, quoniam nemo praeter ipsam quolibet alio modo liberari potest. Propter hoc scriptum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei. Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam et omnes ex eis filii dei nonnisi per Christum fieri possunt.Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat, utrum placeat ei etiam parvulos, qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, per Christi gratiam liberari, utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum. De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur. Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat; sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus gestis iam nobis misit non quidem ullam partem gestorum sed quandam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si velit, diximus, inquit; hanc enim illi deus possibilitatem dedit; non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis.In hac Pelagii responsione cernit reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiutus per gratiam dei posse converti. Cur ergo in hoc libro, cui respondi, Abel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit? Nam eius de hac re ista sunt verba: Hoc, inquit, recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum scriptura sit memor; de illis vero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto, inquit, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare: Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? An quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero, qui nulla commiserat, meminisse non potuit? Certe, inquit, primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor homines tantum fuisse referuntur. Peccavit Eva, scriptura hoc prodidit; Adam quoque deliquit, eadem scriptura non tacuit; sed et Cain peccasse ipsa quoque scriptura testata est. Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, inquit, et hoc sine dubio scriptura dixisset; si non dixit, ergo nec ille peccavit.