adtende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus? Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. Lege vel patere ut tibi legatur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos verum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent, verum ergo dixerunt, quia nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur! Sed ecce facimus quod voluisti;sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius? Si ergo non dicerent: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat, rei tenerentur in causa Primiani; cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt ecclesiam catholicam, sicut nos adserebamus, a causa Caeciliani. Sed cetera lege, cetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cuius persona praeiudicare conabantur ecclesiae, aliquid mali probare potuerint. Vide utrum non potius etiam pro illo multa egerint et pluribus lectionibus, quas contra se protulerunt et recitaverunt, causam eius bonam omnino firmaverint. Lege ista vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris, utrum nobiscum in Christi pace, in ecclesiae catholicae unitate, in fraterna caritate gaudere, an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere. Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est recessisse a domino septua- ginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, ceterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire?Et non adtendis quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos et venire noluerunt; et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc quem ad modum de his qui prius venerunt, dictum est: Introduc eos. non dictum est compelle; ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est, quod iussisti, et adhuc est locus, exi, inquit, in vias et saepes et compelle intrare. Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus; nunc vero, quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in saepibus invenimus et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur, sed, cum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque iam iniquum et inpacatum animum, ut in vera ecclesia Christi invenias salutare convivium. De trinitate, quae deus summus et verus est, libros iuvenis inchoavi, senex edidi.