Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros vult intellegi homines fuisse. Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus. quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus. In qua celebritate si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit, quod adimit mentem; si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico vestra secreta? Vel quo pertinet tarn turpe mendacium? Deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis? Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas?Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus. quod nos magis commoneas. quae contra illos dici possint, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega convicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius ipso vero et uno deo adiuvante, cum te graviter agere velle cognovero. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius; item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur. quo noster imperator iubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici. Et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum—nam quid aliud existimem nescio,—ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram. Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam.Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo, valde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non videram vel non audieram vel non legeram vel non cogitaveram, sed ad eas evitandas aut perferendas sollertiam et vires meas omnino non noveram et alicuius momenti arbitrabar. Dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. Quod si non damnando, sed miserando fecit—hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea,—debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea valitudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur. Quod ante non feci, quia et tempus non habui; tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas scripturas cogitaremus et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Quod verum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognovi, iubes ergo, ut peream, pater Valeri? Ubi est caritas tua? Certe diligis me? Certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare voluisti? Et tamen certus sum, quod et me et ipsam diligis.