Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet, cupere fratribus. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest. Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si vellet. Non vult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem. Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod.cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobis- cum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere. Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia cotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet. Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus. sed. ut dici adsolet, forsitan belli; et non male. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem. Quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens. Recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam.Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio, quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo. Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis quod consulere neglegamus, ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosis-simum. Sed cum perprobabilis ratio demonstrare videatur hic nos potius quam Carthagini vel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam. mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; hi vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul neque ex sententia vivere est. Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo, quod volo, nisi omnino desinam quicquam plus velle, quam non valeo. Profectiones ergo, quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis, de qua vel sola intellegis vere esse cogitandum. Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent;