O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "noveris iam me esse christianum". et respondebat ille: „non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi videro". ille autem inridebat dicens: „ergo parietes faciunt christianos?" et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine . culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrato: "eamus in ecclesiam: Christianus nolo fieri". at ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante Roma, gaudente ecclesia. superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: seruo autem tuo dominus deus erat spes eius et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces.Denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, instrepuerunt nomen strepitu gratulationis. quis autem ibi non eum nouerat? et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium: "Victorinus, Victorinus". cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta nouem iustis, quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ouis, quae errauerat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus uicinis mulieri, quae inuenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, quia ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: "ita est". triumphat uictor imperator et non uicisset, nisi pugnauisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas nauigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et uena eius malum renuntiat; omnes, qui eum saluum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea saluus et fortis ambularet. easque ipsas uoluptates humanae uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat maritus datam, quam non suspirauerit sponsus dilatam.