Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando nolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel . resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam, quod et inconparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia mox, ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam.Ynde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones 216 filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus, ut moueatur manus, et tanta est facilitas, ut uix a seruitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus, ut uelit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat, inquam, ut uelit, qui non imperaret, nisi uellet, et non facit quod imperat. sed non ex toto uult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quan- - tum uult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non uult, quoniam uoluntas imperat, ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit ueritate subleuatus, consuetudine praegrauatus. et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse asseuerant, unam bonam, alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum uolunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in hunc mundum. adtendite, quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut seruirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui uolebam, ego, qui nolebam; ego eram. nec plene uolebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.Nam si tot sunt contrariae naturae, quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illae redducit. nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium uoluntatum?" ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum redducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare.Iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus uerax, inprobas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem ueneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad conmittendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiuntur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor uoluntatibus uel etiam pluribus in tanta copia rerum, quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis uoluntatibus. nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utram bonum sit euangelium disserere. respondebunt ad singula: "bonum." quid? si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur, quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo feriatur tota uoluntas una, quae in plures diuidebatur. ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.