pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem ueritatis. uita misera est, mors incerta est; subito obrepat: quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis etiam uita animae consumeretur. quid cunctamur igitur relicta spe saeculi conferre nos totos, ad quaerendum deum et uitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam; non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, uel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt."Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam manum soluentis. insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur.Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem spernere, coeperat et ipse desiderare coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed, poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostrum miseratus miseros subuenires miris et occultis modis.Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari et uota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animaduertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per msum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam noluisti. et uidebat quaedam uana et phantastica, quo cogebat inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te et animam suam somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.