Habebant et illa studia, quae honesta uocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam tyfo, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab euersionibus, quas faciebant euersores — hoc enim nomen scaeuum et diabolicum uelut insigne urbanitatis est — inter quos uiuebam\' pudore inpudenti, quia talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab euersionibus, quibus proterue insectabantur ignotorum uerecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo maliuolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque uerius quam euersores uocarentur, euersi plane prius ipsi atque peruersi deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quo alios inridere amant et fallere?Inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et uentoso per gaudia uanitatis humanae, et usitato iam discendi ordine perueneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et uocatur Hortensius. ille uero liber mutauit affectum meum et ad te ipsum, domine, mutauit preces meas et uota ac desideria mea fecit alia. uiluit mihi repente omnis uana spes et inmortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili et surgere coeperam, ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod uidebar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undeuicensimum iam defuncto patre ante biennium, non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.Quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam reuolare a terrenis ad te, et nesciebam quid ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui seducant per philosophiam magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per seruum tuum bonum et pium: uidete, ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum,\' quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam necdum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quaererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen saluatoris mei, fili tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset quamuis litteratum et expolitum et ueridicum, non me totum rapiebat.Itaque institui animum intendere in scripturas sanctasI et uidere, quales essent. et ecce uideo rem non conpertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successa excelsam et uelatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem aut inclinare ceruicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum adtendi ad illam scripturam, sed uisa est mihi indigna, quam Tullianae dignitati eonpararem. tumor enim meus refugiebat modum eius et acies mea non penetrabat interiora eius. uerum tamen illa erat, quae cresceret cum paruulis, sed ego dedignabar esse paruulus et turgidus fastu mihi grandis uidebar.Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et uiscum confectum conmixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane ueri. et dicebant: "ueritas et ueritas" et multum eam dicebant mihi et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur non de te tantum, qui uere ueritas es, sed etiam de istis elementis mundi, creatura tua, de quibus etiam uera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o ueritas, ueritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter uoce sola et libris multis et ingentibus! et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebatur sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamuis lucida et caelestia. at ego nec priora illa, sed te ipsam, ueritas, in qua non est conmutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem saltem istis oculis uerum quam illa falsa animo decepto per oculos. et tamen, quia te putabam, manducabam, non auide quidem, quia nec sapiebus in ore meo sicuti es — neque enim tu eras illa figmenta inania — nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus est cibis uigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim.