at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt uera corpora ista, quae uidemus uisu carneo, siue caelestia siue terrestria: cum pecudibus et uolatilibus uidemus, et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus et non pascebar. at tu, amor meus, in quem deficio, ut fortis sim, nec ista corpora es, quae uidemus quamquam in caelo, nec ea, quae non uidemus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae uita est corporum — ideo melior uita corporum certiorque quam i corpora — sed tu uita es animarum, uita uitarum, uiuens te ipsa et non mutaris, uita animae meae.Vbi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam uersus et carmen et Medea uolans utiliores certe quam quinque elementa uarie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam uersum et carmen etiam ad uera pulmenta transfero; uolantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi, uae, uae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia ueri, cum te, deus meus — tibi confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem — cum te non secundum intellectum mentis, quo . modo praestare noluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem: panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtiuam bibite. quae me seduxit, quia inuenit foris habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me, qualia per illum uorassem.Nesciebam enim aliud, uere quod est, et quasi acutule mouebar, ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum est et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar et recedens a ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non noueram malum non esse nisi priuationem boni usque ad quod omnino non est. quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis et animo usque ad phantasma? non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset, secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam.Et non noueram iustitiam ueram interiorem non ex consuetudine indicantem, sed ex lege lectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et Dauid et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, indicantibus ex humano die et uniuersos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro adcommodatum sit, ocrea uelit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conueniat, aut in uno die indicto a pomeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quod uenale proponere, quia mane concessum est, aut in una domo uideat aliquid tractari manibus a quoquam seruo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur, et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique seruierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus uideant aliud alii membro congruere et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta uetetur et uindicetur. numquid iustitia uaria est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt.