Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corru- ptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio istuc, recolens uias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te auersus in multa euanui. exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia et siluescere ausus sum uariis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea et conputrui coram oculis tuis placens mihi et placere cupiens oculis hominum. Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari?sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, quateiius est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso aestuabat et rapiebat inbeccillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. inualuerat super me ira tua et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebus.s o tardum gaudium meum! tacebus tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine.Quis mihi modularetur aerumnam meam et nouissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum uerteret earumque suauitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens inponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium tuarum uigilantius aduerterem: tribulationem autem carnis habebunt huius modi. ego autem uobis parco, et: bonum est homini mulierem non tangere, et: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. has ergo uoces exaudirem uigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos.Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec euasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeuiens, et amarissimis aspargens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non inuenirem quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. ubi eram et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum et totas manus ei dedi uesania libidinis, licentiosae per dedecus huinaiiimi, iulieitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua uicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem peregrinationis sumptus parabantur animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. et ut quid hoc? ut uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et uita ex fide est? quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra uires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castas essem, dummodo essem disertus uel desertas potius a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominas agri tui, cordis mei.Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatas ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserant caput meum uepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. quin inmo abi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum adolescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens ninulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaueras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.