Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? petite, et accipietis; quaerite, et innenietis; pulsate, et aperietur uobis. omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit ueritas?Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniiam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.Et nimirum haec terra erat inuisibilis et inconposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi conStetur? nonne tu, domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.Quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus atcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo uocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia.cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita conmode hominibus intimatarn, ut appellaretur terra inuisibilis et inconposita, ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et inconposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo?Ego uero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et uariis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum auersaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; uerum autem illud quod cogitabam non priuatione omnis formae, sed conparatione formosiorum erat informe, et suadebat uera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si uellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil; et cessauit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari —: et si totum tibi confiteatur uox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animi uel corporis? si dici posset: nihil aliquid et: est non est, hoc eam dicerem;