Cui imperator hoc tantum dixit, quid festinas? Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: In trinitatem lanceolam non mittes. Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit interrasilem fieri, quattuor litteras legi habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat, ut subscriptio eius tantum videretur.Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt frequenter oblatam aquam in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est popualus non observantes neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tune episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re eadem similiter contigit.Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos. Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt, data pecunia restaurarent; qui vero non habuissent unde dare fustati per publicum sub voce praeconia ducerentur. Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et ita adimpletum.Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit.Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari, duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum evocatus negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex.Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus.Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi. Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.Rediens igitur rex Ravennam, tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item credens quod eum pertimesceret lustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum: Ambula Constantinopolim ad Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos in catholica restituat religione.Cui papa Iohannes ita respondit: Quod facturus es, rex, facito citius; ecce in conspectu tuo adsto. Hoc tibi ego non promitto me facturum, nec illi dicturus sum. Nam in aliis causis, quas mihi iniunxeris, obtinere ab eodem, annuente deo, potero.Iubet ergo rex iratus navem fabricari et super impositum eum cum aliis episcopis, id est Ecclesium Ravennatem et Eusebium Fanestrem, et Sabinum Campanum, et alios duos, simul et senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, et alium Agapitum. Sed deus, qui fideles cultores suos non deserit, cum prosperitate perduxit.