Postea vero accepta uxore de Francis nomine Augofladam. Nam uxorem habuit ante regnum, de qua susceperat filias: unam dedit nomine Areaagni Alarico regi Wisigotharum in Gallias, et aliam filiam suam Theodegotham Sigismundo, filio Gundebadi regis.Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit.Eodem tempore contentio orta est in urbe Roma inter Symmachum et Laurentium; consecrati enim fuerant ambo. Ordinante deo, qui et dignus fuit, superavit Symmachus. Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus. Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes.Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit.Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium. Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de area vinaria dari praecepit.Item Amalafrigdam germanam suam in matrimonium tradens regi Wandalorum Transimundo. Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem. Successit itaque in administratione praefecturae Theodorus, filius Basili. Odoin comes eius insidiabatur ei.Dum haec cognovisset, in palatio quod appellatur Sessorium caput eius amputari praecepit. Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni.Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes. Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum.Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit. Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuit civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.Et hoc per totam Italiam tanto modo augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit : nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt, et vinum triginta amphoras in solidum.Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium; cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni. Et in uno lecto iussit ad capitem regium insigne poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet. Unus quidem in uno lecto se iactavit, duo enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt. Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret.Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet. Haec eodem cogitante et orante cum ieiunio, quadam noctu vidit hominem, qui ita eum admonuit: Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum.Ita factum est ut lustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus per praepositum cubiculi. Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.