Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo multitude , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.tunc Tune Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negotio imperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus memorans menorans , suadensque ut populandas opimas regiones et uberes, absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorerentur.Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.Quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui eisdem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta, et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.Nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus eisdem mansit intactum. Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt. Et confestim Victore magistro equitum misso ad Persas, ut super Armeniae statu pro captu rerum componeret impendentium, ipse Antiochia protinus egressurus, ut Constantinopolim interim peteret, Profuturum praemisit et Traianum, ambo rectores, anhelantes quidem altius sed imbellis.Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia multitudo multitude minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.Post quem Richomeres, domesticorum tunc tune comes, imperatu eiusdem Gratiani motus e Galliis, properavit ad Thracias, ductans cohortes aliquas nomine tenus, quarum pars pleraque deseruerat, ut iactavere quidam, Merobaudis suasu, veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur licenter, Rheno perrupto.Verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe (ut obtrectatores finxere malivoli), morbum causante, ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia, Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices: unde haut longo spatio separatum, vulgus inaestimabile barbarorum, ad orbis rotundi figuram multitudine digesta plaustrorum, tamquam intramuranis cohibitum spatiis, otio fruebatur, et ubertate praedarum.