Partis enim nostrae candidatos candidates aliquos qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere, ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur impropugnata.Perrexere (ut statutum est) candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes, orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo. At cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exsurgebant, et cuiusque cuiusce modi tela in multitudine tanta, vel temere missa, cadere sine noxa non poterant.Animadversum est a nostris eisdem telis barbaros uti, quibus appetebantur. Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant. Infixae vero corporibus, nihil vigoris perdebant, aut certe (si cecidissent in vanum), ilico frangebantur.Dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.Sed bucinis optimatum monitu occinentibus, instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo, vel funditoris amento, in cassum excusso. Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibus quaesita cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. Ita sine requie ulla vel modo, pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur.Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. Quos inferentes sese immodice, obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen.