Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis, cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens, in sanguinem saeviebat, et dispendia locupletum.Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae nec nee procerae nec nee humilis, incurvis ineurvis cruribus exstanteque mediocriter ventre.Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars alii laeva, vel quo metus traxerat ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas, potestatum culmina maximarum, et fortunae principalis insignia, thesaurosque Valentis, illic ut in munimento arduo conditos.Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.Et quia militum calonumque numerus magnus, civitatem cum iumentis introire prohibitus, affixus parietibus moenium, aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superaratque rabies imminentium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum, desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos, confestim (incertum quo consilio) trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.Verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemptis, parandis operibus diei residuum et nox omnis absumpta. Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua. Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante Iustitia publicatum est.