Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant. Cui malo aliud quoque accedebat exitiale, quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militares laturus, et necessaria.Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui tunc tune erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti. Iamque pergebat, indicia dignitatis et nataliumEo ad vallum hostile tendente, sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi, iamque adversis conexi, ut immature proruperant, ita inerti discessu, primordia belli foedarunt.Hocque impedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus, quoscumque accursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens, terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae. Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siqui tulissent suppetias) processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente, ac si ruina aggeris magni, oppressum atque deiectum est: steterunt improtecti pedites ita concatervatis manipulis, ut vix mucronem exserere aut manus reducere quisquam posset. Nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. Qua causa tela undique mortem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod nec nee provideri poterant nec nee caveri.Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu, occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. Atra denique cruoris facie omnia conturbante, et quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum aggestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.Solque sublimior, decurso Leone, ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatos inedia, sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.