Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quos si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia, ut solent occupationis spe impune quaedam sceleste committi.Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc coleretur colereter , imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitatis spes adiciente, quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum turn apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.Cum negotium in his esset angustiis, et tamquam in eadem navi futuri periculorum (si accidissent) participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandatu Merobaudes protinus acciretur.Hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo, ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum, longius amendavit, quietum quidem virum et placidum, sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc tune cavendum.Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum Iustina lustina matre in villa, quam Murocinctam appellant.Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.