Atquin potuit exempla multa contueri maiorum, et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. E quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius longitudo longitude commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus celebratos celebrates .Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum, cum eum absolveret, non ideo contemptus, bella diuturna patrum superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperit animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum quid sit ignoranti.Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium: Et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit.Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando quod ut ille post Gallienum, et lamentabilis rei publicae casus, exinanito aerario, torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades, magnitudine indigens impensarum, ut militi supplementa suppeterent et stipendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.Huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans.Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.nec Nee afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.