Replicare nunc est opportunum (ut aliquotiens aliquotienis fecimus), et ab ortu primigenio patris huius principis principles ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis amplitudo amplitude monstravit, nudare solita semper animorum interna.Natus apud Cibalas, Pannoniae oppidum, Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funarius, ea re quod nondum adultus, venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis, nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi, notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni, comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus, digressusque multo postea pari potestate Brittannum Brittanicum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus, revertit ad larem, et agens procul a strepitu strepitti , multatione bonorum afflictus est a Constantio, hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus competenti.Igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, imperitare exorsus, ut arces prope flumina sitas et urbes muniret, Gallias petit, Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.Ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces huces correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit; et Alamannis congressus, prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat, circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc tune ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit. Africam deinde malo repentino perculsam, discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset. Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam imperfectam.Ac licet opera praestabilium ducum dacum haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura; inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse evassisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua narraturi.Adsimulavit non numquam clementiae speciem, cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia, velut praecipites scopuli, sunt evitanda.Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.