Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint aditus sibi patefaciunt crebros: qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis: cum depravantur, foveae fallaces et caecae: in quas si captus ceciderit quisquam, non nisi per multa exsiliet lustra, ad usque ipsas medullas exsuctus.Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.Cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob assidua in personas honorabiles probra, diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli, ut numquam se codices habuisse meminerint.Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.Nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. Et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille impedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.Et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa, alia secum advocatorum simulacra inducunt. Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, corrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula sola post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato colludio, per eum qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi exoritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens: et in eam earn conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere colluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident, et abrupta maledicendi ferocia (ut dictum est) multos offendunt: quam tunc tune effutiunt, cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus validis convallare non possunt.Et iudices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti lusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti, opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum eisdem soleant assignare, et non vitiis rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensantibus irascantur. Verum unde huc hue declinavimus, revertamur.Pubescente iam vere, Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.