Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit. Caput tamen eius avulsum residue integro corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae.Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit. Ibi Evasium potentem municipem, Florumque eius filium, et quosdam alios per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu aggressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis, stetit. Et quamlibet facto in hostem impetu pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes, revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedidit voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.Haecque cogitationibus anxiis, altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem comperit revertisse; quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: Cuius loci es tu inquit vel quid acturus huc venisti? responde. Quem Theodosius fundata mente intuens torvum: Comes, ait, Valentiniani sum (orbis terrarum domini) ad opprimendum latronem funereum missus; quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis. Quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.Hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium illexerunt. Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit: alios ademptis dexteris quosdam vivos combustos.Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit, vel irruentes audentius capit. Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.Paruit Theodosius dictis, et crebritate certaminum Isaflenses ita protrivit, ut eisdem labentibus pecudum ritu, Firmus ipse latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.