Abhinc inter proximo haec narratione disseri continua placuit, ne dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella. Eius enim necem ulcisci, impensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. Utque rumores distulerunt assidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes, multa et aspera congerentes in Firmum, libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio tunc tune officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax indemnatus occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta conquirebat vicinarum gentium ad vastandumAd hoc periculum antequam hostis implacabilis incrementis virium adulescerent, abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes (ut impetrabilis) ea tempestate prae ceteris enitebant: Domitii Corbulonis et Lusii simillimi veterum, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis.Proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum Igilgilitanum . Ibique inventum casu Romanum leniter allocutus, misit ad vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his quae verebatur increpitum.Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.Recepto itaque tardius milite, quem amplitudo amplitude maris morabatur, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum, sed Romani iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur.Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, consociato indigena milite cum eo quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras, ad procinctus ire ocius festinabat.Inter residua autem multa et clara, id amorem eius auxerat in immensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides (ut ante statutum est) non duxerat secum. Unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit, levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant.Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.Inter quas clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus (Firmi frater) in modum urbis exstruxit. Hoc successu victor elatus, mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari.