Africanus causarum in urbe defensor assiduus, post administratam provinciam, ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio, id petenti, subagresti verbo pius responderat imperator: Abi, inquit, comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit: et hoc elogio perit homo disertus, ad potiora festinans, ut multi.Claudium et Sallustium, ex Iovianorum numero ad usque tribunatus dignitates progressos progresses , accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod cum imperium Procopius affectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita (ut statutum est) observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.Replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. In hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas, de fustibus praeter solitum caesi.Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique, post multas quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exoptans similes edituram.Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis. Et cum dedisset e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et praevisis quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi comprehendi nihil hostile operiens poterit ante dictus, tacite quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.Et antegressus contra Mattiacas aquas, primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate, territus stetit, timens ne resistere nequiens, irruentium opprimeretur hostilium agminum mole.Et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit. Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.Hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum, sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam afflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum hostium disiecta frangeret timor timer , in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.