Et quoniam longum est narrare omnia quae cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, irremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata, et nexibili asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua imperii imperil supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.Sed Heliodoro (incertum morbo an quadam excogitata vi) mortuo (nolim dicere sero : utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus).Superatus tamen precibus destinatis, tandem nudatis capitibus, infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam complicatis articulis, praeire mandavit. Horret mens reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari, nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.Apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea mulier subolem propriam et maritum venenis necasse confessa, quod filium e matrimonio priore susceptum occiderint, et comperendinata cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est (Athenienses iudices tristiores), quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. Hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam, aut ultrix necessitudinum puniretur. Ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.