Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. Seditque consilia alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis.Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum.Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. Et catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.Igitur paulisper morati, cum neque Valentinianus (ut spoponderat) die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos, poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga.Quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. Hocque comperto, reges ut ludibrio lubibrio habiti saevientes, captivis omnibus interfectis, genitales repetunt terras.Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus. Nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.Per hanc occasionem impendio tempestivam, Alamannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Raetias Theodosius (ea tempestate magister equitum) pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis, iam tributarii circumcolunt Padum.Hinc (tamquam in orbem migrantes alium) ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas (ut arbitror) Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, ad genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam.Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim Lepcim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae quake vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.Hac subita clade Leptitani Lepcitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium imploravere Romani, comitis per Africam recens provecti. Qui cum venisset, militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur afflictis, non nisi abundanti commeatu aggesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.Qua spe Tripolitani frustrati, formidantesque extrema, allapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario sibique deferri.Venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis quae perpessi sunt ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.