Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatus sit ad convivium excusare: defectum enim patrimonii se opimi perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.Pars eorum si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse, vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleri certamen scertamen , maxime cum id vaporato audeant tempore. Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.Dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus, tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis, vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit, digitis ut metatis abit.Enim vero siqui vetus in commilitio principis recens digressus fuerit in otium ut aevi provecti, ille tali praesente coetu mirionum cantilenae praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta solus pater familias textui narrans aliena, et placentia referens, et erudite pleraque fallendo.Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius tesserarios : inter quos tantum differt, quantum inter fures atque latrones. Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii firmitate plena conexae: unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes, ut Quintilios esse existimes fratres. Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis praestrigiis miris: qui cum, supremis iudiciis ordinatis, quaedam reliquerint his quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum operante nec putes, nec facile possit aegritudo testari nec funus comitatur his quisquam.Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti Marcellum.Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione, dispendioque afflictus gravi discedit. Et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus assciscuntur, unus in cubiculo alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: eisdemque subseruntur genitalium fatorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum; inde ad exsequias virorum iam adventantes necessaria parari oportere iubentes : et testatur ancilla suapte natura pallidior, spiritu pridie consumpto defuncta um Roma atque, ut Tullius ait: Nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.Cumque mutuum illi quid petunt, soccatos ut Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos coturnatos et turgidos, ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. Hactenus de senatu.Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. In qua nitent, ut nominibus cultis, quidam calceorum expertes, ut Messores Statarii Semicupae et Serapini, et Cicimbricus Cicymbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca Porclaca et Salsula, similesque innumeri.