Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere, nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.Quae imperator edoctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.